Hľadaný výraz: Mt 27,15-23; Mk 15,6-14; Lk 23,17-23; Jn 18,39-40, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
15 Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere turbae unum vinctum, quem voluissent. 16 Habebant autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. 17 Congregatis ergo illis dixit Pilatus: “ Quem vultis dimittam vobis: Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus? ”. 18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. 19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: “ Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum ”. 20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt turbis, ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent. 21 Respondens autem praeses ait illis: “ Quem vultis vobis de duobus dimittam? ”. At illi dixerunt: “ Barabbam! ”. 22 Dicit illis Pilatus: “ Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ”. Dicunt omnes: “ Crucifigatur! ”. 23 Ait autem: “ Quid enim mali fecit? ”. At illi magis clamabant dicentes: “ Crucifigatur! ”.

6 Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quem peterent. 7 Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione fecerant homicidium. 8 Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut faciebat illis. 9 Pilatus autem respondit eis et dixit: “ Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum? ”. 10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. 11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. 12 Pilatus autem iterum respondens aiebat illis: “ Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum? ”. 13 At illi iterum clamaverunt: “ Crucifige eum! ”. 14 Pilatus vero dicebat eis: “ Quid enim mali fecit? ”. At illi magis clamaverunt: “ Crucifige eum! ”.

18 Exclamavit autem universa turba dicens: “ Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam! ”, 19 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. 20 Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum, 21 at illi succlamabant dicentes: “ Crucifige, crucifige illum! ”. 22 Ille autem tertio dixit ad illos: “ Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam ”. 23 At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum.

39 Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? ”. 40 Clamaverunt ergo rursum dicentes: “ Non hunc sed Barabbam! ”. Erat autem Barabbas latro.

1

mail   print   facebook   twitter